MAKE A MEME View Large Image Testament de la reina Peronella (1152).jpg ca Testament de Peronella Ad cunctorum noticiam volumus pervenire quoniam ego Peronella regina aragonensis iacens et in partu laborans apud Barchinonam concedo dono et firmiter laudo infanti meo ...
View Original:Testament_de_la_reina_Peronella_(1152).jpg (686x556)
Download: Original    Medium    Small Thumb
Courtesy of:commons.wikimedia.org More Like This
Keywords: Testament de la reina Peronella (1152).jpg ca Testament de Peronella Ad cunctorum noticiam volumus pervenire quoniam ego Peronella regina aragonensis iacens et in partu laborans apud Barchinonam concedo dono et firmiter laudo infanti meo qui est ex utero meo Deo volente processurus totum regnum aragonensem cum omnibus comitatibus et episcopatibus et abbatiis et cum omnibus eidem regno pertinentibus sicut rex Adefonsus melius unquam tenuit et habuit ea videlicet conditione ut dominus et maritus meus Raimundus comes barchinonensis habeat teneat et possideat integriter et potenter sub imperio et dominatione sua totum predictum regnum cum omni sibi pertinente honore omni tempore vite sue Post obitum vero suum remaneat totum supradictum regnum integriter filio meo iam dicto Quod si filius meus iam dictus obierit absque legitimo filio totum supradictum regnum et honorem prephatum sicut habuit et tenuit nobilissimus rex Adefonsus concedo similiter et dono iam dicto viro meo Raimundo comiti barchinonensi ad omnem suam voluntatem ex inde faciendum Si autem filia ex utero meo processerit maritet eam honorifice iam dictus vir meus comes iamdictus cum honore et peccunia sicut melius ei placuerit et remaneat viro meo prenominato solide et libere totum supradictum regnum cum omnibus sibi pertinentibus ad omnem voluntatem suam perficiendam absque alicuius hominis vel femine blandimento Et dono pro anima mea II milia morabetinos mille ad ecclesias Aragonis et mille ad ecclesias barchinonensis comitatus gerundensis bisullunensis necnon et ausonensis Et pono meos manumissores videlicet Guillelmum barchinonensem episcopum et Berengarium gerundensem episcopum ac Bernardum cesaraugustanum episcopum necnon et Dodonem oscensem episcopum et Garciam Ortiz et Ferriz de Oscha et Guillelmum de Castellvell et Arnallum de Lertio qui dividant et distribuant supradictos morabetinos per ipsas ecclesias sicut melius et utilius eius fuerit visum Quos morabetinos prenominatos donet vir meus Raimundus comes iam dictus supradictis manumissoribus meis Facta carta II nonas aprilis anno Dominice incarnationis MCLII Sig+num Peronelle regine aragonensis qui hoc donum feci firmavi et hoc totum laudo atque confirmo in vita et in morte et testibus firmare mandavi Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi Sig+num Lup Enegons de Luna Sig+num Guillelmi de Castellvell Sig+num Bernardi de Bel Log Sig+num Petri Arnalli Sig+num Bernardi Marcucii Sig+num Petri primicherii Sig+num Rodberti archidiaconi pampilonensis Sig+num abbatis Olive Sig+num Calveti prioris tirasonensis Sig+num Poncii scribe qui hoc rogatus scripsit die et anno quo supra acĂ­ 1152 Author all Documents and Signatures of Petronila of Aragon Wills 1152 documents PD-old-100
Terms of Use   Search of the Day