Keywords: Capítols matrimonials de Barbastre (1137).png ca Capitulacions matrimonials de Barbastre 11 d'agost de 1137 In Dei nomine Ego Rammirus Dei gratia rex aragonensis dono tibi Raimundo barchinonensium comes et marchio filiam meam in uxorem cum tocius regni aragonensis integritate sicut pater meus Sancius rex vel fratres mei Petrus et Ildefonsus melius unquam habuerunt vel tenuerunt ipsi vel utriusque sexus homines per eos salvis usaticis et consuetudinibus quas pater meus Sancius vel frater meus Petrus habuerunt in regno suo Et commendo tibi omnes prephati regni homines sub hominio et iuramento ut sint tibi fideles de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent sine omni fraude et decepcione et ut sint tibi fideles de omni regno pretitulato et universis omnibus ad illud regnum pertinentibus salva fidelitate mihi et filie mee Hec autem omnia superius scripta ego prephatus rex Rammirus taliter facio tibi Raimunde barchinonensium comes et marchio ut si filia mea mortua fuerit prehata te superstite donationem prephati regni libere et immutabiliter habeas absque alicuius impedimento post mortem meam Interim vero si quid augmentationis vel traditionis de honoribus vel municionibus prephati regni me vivente facere tibi voluero sub prephata hominum fidelitate firmum et immobile permaneat; et ego prephatus rex Rammirus sim rex dominus et pater in prephato regno et in totis comitatibus tuis dum mihi placuerit Quod est actum III idus augusti anno incarnationis Dominice CXXXVII post millesimum era millesima centesima LXXV prephato Rammiro regnante <br/><br/> Signum Rammiri + regis <br/><br/>Ut omnia superius scripta fideliter et incomutabiliter observentur prenominatus rex Rammirus comendavit comiti barchinonensi suos barones subscriptos sub hominio et iuramento in primis comitem palearensem Raimundum Petri de Eril Petrum Raimundi filium eius P Raimundi d'Estada Gomballum de Benavent Balach Furtuno d'Açlor Guillelmum de Capela filium Berengarii Gomballi Bernardum Petri de Laguarres Petrum Lobiz Sancti Stephani Gali Garcez de Sancto Vincentio Petrum Mironis de Entenza Gombal de Entenza Lop Garcez Laita Frontinum Gomez Ferriz Pelegri de Castel Azol Arpa Sansanz d'Arsu Maza Furtun d'At de Barbastro Fortun Garcez frater de Maza Garcia Cez d'Oscha Garcia de Rodelar Lobalasch de Pomar Porchet Petrus frater eius Raimon de l'Arbes Michael d'Albera Sanz d'Andio Gali Sanz de Grads Lop Sanz de Iacha Gaiet Pedro Lopiz de Lusia Gali Xemenons d'Alcala Poncius scriptor hoc scripsit domini regis precepto die annoque prephato qui solito more hoc imposuit signum ací 1137 Author all House of Entença House of Barcelona PD-old-100 |