Keywords: Canon Episcopi Hs119.jpg of the witches' sabbath topos and its condemnation of the belief in such events used by opponents of the witch-trials of the 16th century The passage as edited by Migne PL 140 reads <small>Ut episcopi eorumque ministri omnibus viribus elaborare studeant ut perniciosam et a diabolo inventam sortilegam et maleficam artem penitus ex parochiis suis eradicent et si aliquem virum aut feminam hujuscemodi sceleris sectatorem invenerint turpiter dehonestatum de parochiis suis ejiciant Ait enim Apostolus Haereticum post unam et secundam admonitionem devita sciens quia subversus est qui ejusmodi est Subversi sunt et a diabolo capti tenentur qui derelicto creatore suo a diabolo suffragia quaerunt et ideo a tali peste mundari debet sancta Ecclesia Illud etiam non omittendum quod quaedam sceleratae mulieres retro post Satanam conversae daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae credunt se et profitentur nocturnis horis cum Diana paganorum dea vel cum Herodiade et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire ejusque jussionibus velut dominae obedire et certis noctibus ad ejus servitium evocari Sed utinam hae solae in perfidia sua perissent et non multos secum in infidelitatis interitum pertraxissent Nam innumera multitudo hac falsa opinione decepta haec vera esse credit et credendo a recta fide deviat et in errore paganorum revolvitur cum aliquid divinitatis aut numinis extra unum Deum esse arbitratur Quapropter sacerdotes per Ecclesias sibi commissas populo omni instantia praedicare debent ut noverint haec omnimodis falsa esse et non a divino sed a maligno spiritu talia phantasmata mentibus infidelium irrogari Siquidem ipse Satanas qui transfigurat se in angelum lucis cum mentem cujuscunque mulierculae ceperit et hanc sibi per infidelitatem et incredulitatem subjugaverit illico transformat se in diversarum personarum species atque similitudines et mentem quam captivam tenet in somnis deludens modo laeta modo tristia modo cognitas modo incognitas personas ostendens per devia quaeque deducit Et cum solus spiritus hoc patitur infidelis mens haec non in animo sed in corpore evenire opinatur Quis enim non in somnis et nocturnis visionibus extra seipsum educitur et multa videt dormiendo quae nunquam viderat vigilando Quis vero tam stultus et hebes sit qui haec omnia quae in solo spiritu fiunt etiam in corpore accidere arbitretur Cum Ezechiel propheta visiones Domini in spiritu non in corpore vidit Et Joannes apostolus Apocalypsis sacramenta in spiritu non in corpore vidit et audivit sicut ipse dicit Statim inquit fui in spiritu Et Paulus non audet se dicere raptum in corpore Omnibus itaque publice annuntiandum est quod qui talia et his similia credit fidem perdit et qui fidem rectam in Deo non habet hic non est ejus sed illius in quem credit id est diaboli Nam de Domino nostro scriptum est Omnia per ipsum facta sunt Quisquis ergo aliquid credit posse fieri aut aliquam creaturam in melius aut in deterius immutari aut transformari in aliam speciem vel similitudinem nisi ab ipso Creatore qui omnia fecit et per quem omnia facta sunt procul dubio infidelis est et pagano deterior </small> The quote Hæreticum post unam et secundam admonitionem devita sciens quia subversus est qui ejusmodi est is from Titus 3 10-11 Note that this departs somewhat from the standard Vulgate text which has Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita http //www ceec uni-koeln de/ceec-cgi/kleioc/0010/exec/pagesma/ 22kn28-0119_181 jpg 22 ceec uni-koeln de ~ 1020 Burchard of Worms PD-old-100 11th-century manuscripts Decretals Witches' Sabbath Köln Dombibliothek manuscripts |